Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
  2. Fingimus haec altum satura sumente cothurnum
  3. scilicet, et finem egressi legemque priorum
  4. grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
  5. montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
  6. nos utinam vani. set clamat Pontia ‘feci,
  7. confiteor, puerisque meis aconita paravi,
  8. quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.’
  9. tune duos una, saevissima vipera, cena?
  10. tune duos? septem, si septem forte fuissent!
  11. Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
  12. dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
  13. grandia monstra suis audebant temporibus, sed
  14. non propter nummos; minor admiratio summis
  15. debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
  16. hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
  17. praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
  18. subtrahitur clivoque latus pendente recedit:
  19. illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
  20. sana facit, spectant subeuntem fata mariti