Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. istud onus subeas ipsis manantibus urnis,
  2. quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.
  3. et furere incipias ut avunculus ille Neronis,
  4. cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
  5. infudit. quae non faciet quod principis uxor?
  6. ardebant cuncta et fracta conpage ruebant,
  7. non aliter quam si fecisset Iuno maritum
  8. insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae
  9. boletus, siquidem unius praecordia pressit
  10. ille senis tremulumque caput descendere iussit
  11. in caelum et longa manantia labra saliva;
  12. haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,
  13. haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
  14. tanti partus equae, tanti una venefica constat.
  15. Oderunt natos de paelice: nemo repugnet,
  16. nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est.
  17. vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
  18. custodite animas et nulli credite mensae:
  19. livida materno fervent adipata veneno.
  20. mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa