Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. livida materno fervent adipata veneno.
  2. mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa
  3. quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
  4. Fingimus haec altum satura sumente cothurnum
  5. scilicet, et finem egressi legemque priorum
  6. grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
  7. montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
  8. nos utinam vani. set clamat Pontia ‘feci,
  9. confiteor, puerisque meis aconita paravi,
  10. quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.’
  11. tune duos una, saevissima vipera, cena?
  12. tune duos? septem, si septem forte fuissent!
  13. Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
  14. dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
  15. grandia monstra suis audebant temporibus, sed
  16. non propter nummos; minor admiratio summis
  17. debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
  18. hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
  19. praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
  20. subtrahitur clivoque latus pendente recedit: