Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non
  2. semper aquam portes rimosa ad dolia, semper[*](Clausen brakets 6.614abc, which is placed after 6.614 in U, after 6.601 in K, and in the marginalia of certain texts)
  3. istud onus subeas ipsis manantibus urnis,
  4. quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.
  5. et furere incipias ut avunculus ille Neronis,
  6. cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
  7. infudit. quae non faciet quod principis uxor?
  8. ardebant cuncta et fracta conpage ruebant,
  9. non aliter quam si fecisset Iuno maritum
  10. insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae
  11. boletus, siquidem unius praecordia pressit
  12. ille senis tremulumque caput descendere iussit
  13. in caelum et longa manantia labra saliva;
  14. haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,
  15. haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
  16. tanti partus equae, tanti una venefica constat.
  17. Oderunt natos de paelice: nemo repugnet,
  18. nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est.
  19. vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
  20. custodite animas et nulli credite mensae: