Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
- quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
- consulit ante falas delphinorumque columnas
- an saga vendenti nubat caupone relicto.
- Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
- nutricis tolerant fortuna urguente labores;
- sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
- tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
- quae steriles facit atque homines in ventre necandos
- conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
- porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
- et vexare uterum pueris salientibus, esses
- Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
- impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
- Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
- ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
- pontifices, salios Scaurorum nomina falso
- corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu
- adridens nudis infantibus; hos fovet omni [*](omnesΨ: omni PT and most edd.)
- involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis