Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. post ipsam: quid enim maius dare numina possunt?
  2. haec tamen ignorat[*](haec ignorat GLOU: haec ignorant T: hae ignorant Büch (1893).) quid sidus triste minetur
  3. Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,
  4. quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
  5. illius occursus etiam vitare memento,
  6. in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas
  7. cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam
  8. consulitur, quae castra viro patriamque petente
  9. non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
  10. ad primum lapidem vectari cum placet, hora
  11. sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli
  12. angulus, inspecta genesi collyria poscit;
  13. aegra licet iaceat, capiendo nulla videtur
  14. aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.
  15. Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque
  16. metarum et sortes ducet frontemque manumque
  17. praebebit vati crebrum poppysma roganti,
  18. divitibus responsa dabit[*](dabit PG: dabunt FTU.) Phryx augur, et Indus[*](indus Brit. 15 B xvii: inde PςΨ: indi U: Owen and Büch. (1893) Iudae: Housman and Büch. (1910) inde. Housman thinks a line has dropped out.)
  19. conductus, dabit astrorum mundique peritus
  20. atque aliquis senior qui publica fulgura condit: