Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
  2. plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
  3. quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
  4. consulit ante falas delphinorumque columnas
  5. an saga vendenti nubat caupone relicto.
  6. Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
  7. nutricis tolerant fortuna urguente labores;
  8. sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
  9. tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
  10. quae steriles facit atque homines in ventre necandos
  11. conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
  12. porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
  13. et vexare uterum pueris salientibus, esses
  14. Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
  15. impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
  16. Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
  17. ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
  18. pontifices, salios Scaurorum nomina falso
  19. corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu
  20. adridens nudis infantibus; hos fovet omni [*](omnesΨ: omni PT and most edd.)