Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. efferat et patruos, an sit victurus adulter
  2. post ipsam: quid enim maius dare numina possunt?
  3. haec tamen ignorat[*](haec ignorat GLOU: haec ignorant T: hae ignorant Büch (1893).) quid sidus triste minetur
  4. Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,
  5. quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
  6. illius occursus etiam vitare memento,
  7. in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas
  8. cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam
  9. consulitur, quae castra viro patriamque petente
  10. non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
  11. ad primum lapidem vectari cum placet, hora
  12. sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli
  13. angulus, inspecta genesi collyria poscit;
  14. aegra licet iaceat, capiendo nulla videtur
  15. aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.
  16. Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque
  17. metarum et sortes ducet frontemque manumque
  18. praebebit vati crebrum poppysma roganti,
  19. divitibus responsa dabit[*](dabit PG: dabunt FTU.) Phryx augur, et Indus[*](indus Brit. 15 B xvii: inde PςΨ: indi U: Owen and Büch. (1893) Iudae: Housman and Büch. (1910) inde. Housman thinks a line has dropped out.)
  20. conductus, dabit astrorum mundique peritus