Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dixerit astrologus, credent a fonte relatum
  2. Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant
  3. et genus humanum damnat caligo futuri,
  4. praecipuus tamen est horum, qui saepius exul,
  5. cuius amicitia conducendaque tabella[*](Lines 6.558-59 are omitted in PFG and not noted in the scholia. Clausen rejects them, as does Willis, following Hermann.)
  6. magnus civis obit et formidatus Othoni.
  7. inde fides artis, sonuit si dextera ferro
  8. laevaque, si longe castrorum in carcere mansit,
  9. nemo mathematicus genium indemnatus habebit,
  10. sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitti
  11. contigit et parva tandem caruisse Seripho.
  12. Consulit ictericae lento de funere matris,
  13. ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem
  14. efferat et patruos, an sit victurus adulter
  15. post ipsam: quid enim maius dare numina possunt?
  16. haec tamen ignorat[*](haec ignorat GLOU: haec ignorant T: hae ignorant Büch (1893).) quid sidus triste minetur
  17. Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,
  18. quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
  19. illius occursus etiam vitare memento,
  20. in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas