Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
  2. accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
  3. Est pretium curae penitus cognoscere toto
  4. quid faciant agitentque die. si nocte maritus
  5. aversus iacuit, periit libraria, ponunt
  6. cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
  7. dicitur et poenas alieni pendere somni
  8. cogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
  9. hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
  10. verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,
  11. aut latum pictae vestis considerat aurum,
  12. et caedit, longi relegit transversa diurni
  13. et caedit, donec lassis caedentibus exi