Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- auribus extentis magnos commisit elenchos;
- intolerabilis nihil est quam femina dives. [*](Clausen and Willis reject line 6.460, following Paldamus.)
- interea foeda aspectu ridendaque multo
- pane tumet facies aut pinguia Poppaeana
- spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti:
- ad moechum lota veniunt cute. quando videri
- vult formosa domi? moechis foliata parantur,
- his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
- tandem aperit vultum et tectoria prima reponit;
- incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
- propter quod secum comites educit asellas
- exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
- sed quae mutatis inducitur atque fovetur