Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. instantem regi Armenio Partimque cometen
  2. prima videt, famam rumoresque illa recentis
  3. excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
  4. in populos magnoque illic cuncta arva[*](arvaΨ: arma P.) teneri
  5. diluvio, nutare urbes, subsidere terras
  6. quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
  7. Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae [*](quodΨ: quae P.)
  8. vicinos humiles rapere et concidere loris
  9. exorata[*](exorataΨ: exortata P, Housman, Büch. (1910).) solet, nam si latratibus alti
  10. rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
  11. adferte atque illis dominum iubet ante feriri,
  12. deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.
  13. balnea nocte subit, conchas et castra moveri