Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. respondes his, Iane pater? magna otia caeli;
  2. non est, quod video, non est quod agatur aput vos.
  3. haec de comoedis te consulit, illa tragoedum
  4. commendare volet, varicosus fiet haruspex.
  5. Sed cantet potius quam totam pervolet urbem
  6. audax et coetus possit quae ferre virorum
  7. cumque paludatis ducibus praesente marito
  8. ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
  9. haec eadem novit quid toto fiat in orbe, quid Seres,
  10. quid Thraces agant, secreta novercae
  11. et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;
  12. dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo
  13. mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.