Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor ---
  2. Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
  3. oscula delectent et desperatio barbae
  4. et quod abortivo non est opus. illa voluptas
  5. summa tamen, quod iam calida matura iuventa
  6. inguina traduntur medicis, iam pectine nigro;
  7. ergo expectatos ac iussos crescere primum
  8. testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
  9. tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
  10. mangonum pueros vera ac miserabilis urit[*]( The MS. O alone gives two additional lines between 6.373 and 6.374. O reads magonum: Postgatemangonum. Clausen (1992) accepts.)
  11. debilitas, follisque pudet cicerisque relicti.
  12. conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
  13. balnea nec dubie custodem vitis et horti
  14. provocat a domina factus spado, dormiat ille
  15. cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque
  16. tondendum eunucho Bromium committere noli.
  17. Si gaudet cantu, nullius fibula durat
  18. vocem vendentis praetoribus, organa semper
  19. in manibus, densi radiant testudine tota
  20. sardonyches; crispo numerantur pectine chordae,