Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. personam docili Thais saltata Triphallo.
  2. ‘quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
  3. purum te contendo virum, contendo: fateris?
  4. an vocat ancillas tortoris pergula?’ Novi
  5. consilia et veteres quaecumque monetis amici:
  6. pone seram, cohibe. sed quis custodiat[*](O here reads custodiat, but PΨ have custodiet in the repeated passage, line 347.) ipsos
  7. custodes, qui nunc lascivae furta puellae
  8. hac mercede silent? crimen commune tacetur:
  9. prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor ---
  10. Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
  11. oscula delectent et desperatio barbae
  12. et quod abortivo non est opus. illa voluptas
  13. summa tamen, quod iam calida matura iuventa