Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. accipit has animas aliusque in carcere nervos,
  2. sed tibi communem calicem facit uxor et illis,
  3. cum quibus Albanum Surrentinumque recuset
  4. flava ruinosi lupa degustare sepulchri,
  5. horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
  6. his languentem animum servant et seria vitae,
  7. his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
  8. quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi
  9. semper habenda fides: oculos fuligine pascit
  10. distinctus croceis et reticulatus adulter,
  11. suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo
  12. saepius in teneris haerebit dextera lumbis,
  13. hic erit in lecto fortissimus: exuit illic