Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
  2. quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi
  3. semper habenda fides: oculos fuligine pascit
  4. distinctus croceis et reticulatus adulter,
  5. suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo
  6. saepius in teneris haerebit dextera lumbis,
  7. hic erit in lecto fortissimus: exuit illic
  8. personam docili Thais saltata Triphallo.
  9. ‘quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
  10. purum te contendo virum, contendo: fateris?
  11. an vocat ancillas tortoris pergula?’ Novi
  12. consilia et veteres quaecumque monetis amici:
  13. pone seram, cohibe. sed quis custodiat[*](O here reads custodiat, but PΨ have custodiet in the repeated passage, line 347.) ipsos
  14. custodes, qui nunc lascivae furta puellae
  15. hac mercede silent? crimen commune tacetur:
  16. prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor ---
  17. Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
  18. oscula delectent et desperatio barbae
  19. et quod abortivo non est opus. illa voluptas
  20. summa tamen, quod iam calida matura iuventa