Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nummus et e pleno tollatur semper acervo,
  2. non umquam re putant quanti sibi gaudia constent.
  3. In quacumque domo vivit luditque professus[*](Housman and Clausen accept the following thirty-four lines (MS O 1-34); Willis rejects them, following Buecheler. The verses were discovered in 1899 by Mr. E. O. Winstedt in Bodleian MS. O (formerly MS Canonicianus 41). Classical Review, May, 1899, pp. 201 foll.)
  4. obscenum, tremula promittit et omnia dextra,
  5. invenies omnis turpes similesque cinaedis.
  6. his violare cibos sacraeque adsistere mensae
  7. permittunt, et vasa iubent frangenda lavari,
  8. cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.
  9. purior ergo tuis laribus meliorque lanista,
  10. in cuius numero longe migrare iubetur
  11. psellus[*](psellus so Housman and Owen: O reads psillus: Büch. Psyllus. Eupholio O: Housman reads euphono: Büch. conj. Euhoplio.) ab Eupholio; quid quod nec retia turpi
  12. iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem
  13. munimenta umeri pulsatamque arma[*](O reads pulsatamque arma: Housman conj. pulsata hastamque: pulsata arcaque Owen: pulsantemque Postgate: Büch. conj. pulsaloremque tridentem and compares 6.40) tridentem
  14. qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi
  15. accipit has animas aliusque in carcere nervos,
  16. sed tibi communem calicem facit uxor et illis,
  17. cum quibus Albanum Surrentinumque recuset
  18. flava ruinosi lupa degustare sepulchri,
  19. horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
  20. his languentem animum servant et seria vitae,