Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
- coniugis urinam magnos visurus amicos.
- Nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos
- incitat et cornu pariter vinoque feruntur
- attonitae crinemque rotant ululantque Priapi
- maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor
- concubitus, quae vox saltante libidine, quantus
- ille meri veteris per crura madentia torrens!
- lenonum ancillas posita Saufeia corona
- provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
- ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
- palma inter dominas, virtus natalibus aequa,
- nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
- ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
- Laomedontiades et Nestoris hirnea possit,
- tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
- ac pariter toto repetitus clamor ab antro
- iam fas est, admitte viros. si dormit adulter,
- illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
- si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem