Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nunc patimur longae pacis mala, saevior armis
  2. luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem,
  3. nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
  4. paupertas Romana perit, hinc fluxit ad istos
  5. et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
  6. atque coronatum et petulans madidumque Tarentum
  7. prima peregrinos obscaena pecunia mores
  8. intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
  9. divitiae molles, quid enim Venus ebria curat?
  10. inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit
  11. grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,
  12. cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
  13. cum bibitur concha, cum iam vertigine tectum
  14. ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
  15. I nunc et dubita, qua sorbeat aera sanna
  16. Tullia, quid dicat notae collactea Maurae
  17. Maura, Pudicitiae veterem cum praeterit aram.
  18. noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic
  19. effigiemque deae longis siphonibus implent
  20. inque vices equitant ac Luna teste moventur;