Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
  2. tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
  3. pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
  4. in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
  5. ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis[*](Housman conj. ferendis for the relictis of PΨ.)
  6. uteris in turba, quod enim non excitet inguen
  7. vox blanda et nequam? digitos habet, ut tame omnes
  8. subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
  9. quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
  10. Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
  11. non es amaturus, ducendi nulla videtur
  12. causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
  13. labente officio crudis donanda, nec illud
  14. quod prima pro nocte datur, cum lance beata
  15. Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
  16. si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
  17. est animus, summitte caput cervice parata
  18. ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
  19. ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
  20. et spoliis; igitur longe minus utilis illi