Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. in castris et cum tota Carthagine migra.
  2. ‘Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;
  3. nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,’
  4. Amphion clamat; sed Paean contrahit arcum,
  5. extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
  6. dum sibi nobilior Latonae gente videtur
  7. atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
  8. quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
  9. imputet? huius enim rari summique voluptas
  10. nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
  11. plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem
  12. usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
  13. horreat inque diem septenis oderit horis?
  14. Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
  15. nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
  16. formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
  17. de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
  18. cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
  19. hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
  20. hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?