Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
  2. excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
  3. continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.[*]( omitted by PRΨ.)
  4. mox lenone suas iam dimittente puellas
  5. tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
  6. clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
  7. et lassata viris necdum satiata recessit,
  8. obscurisque genis turpis fumoque lucernae
  9. foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
  10. Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
  11. privignoque datum? faciunt graviora coactae
  12. imperio sexus minimumque libidine peccant.
  13. Optima set quare Censennia teste marito?
  14. bis quingena dedit: tanti vocat ille pudicam.
  15. nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet:
  16. inde faces ardent, veniunt a dote sagittae,
  17. libertas emitur; coram licet innuat atque
  18. rescribat: vidua est, locuples quae nupsit avaro.
  19. Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?
  20. si verum excutias, facies, non uxor amatur.