Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
  2. sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
  3. coeperat et secto requiem sperare lacerto;
  4. praeterea multa in facie deformia, sicut
  5. attritus galea mediisque in naribus ingens
  6. gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
  7. sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,
  8. hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
  9. atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem
  10. accepta rude coepisset Veiento videri.
  11. Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
  12. respice rivales divorum, Claudius audi
  13. quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,
  14. ausa Palatino tegetem praeferre cubili,[*](Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann.)
  15. sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos
  16. linquebat comite ancilla non amplius una.
  17. sed nigrum flavo crinem abscondente galero
  18. intravit calidum veteri centone lupanar
  19. et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
  20. prostitit auratis titulum mentita Lyciscae