Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos
- linquebat comite ancilla non amplius una.
- sed nigrum flavo crinem abscondente galero
- intravit calidum veteri centone lupanar
- et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
- prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
- ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
- excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
- continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.[*]( omitted by PRΨ.)
- mox lenone suas iam dimittente puellas
- tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
- clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
- et lassata viris necdum satiata recessit,