Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
  2. coeperat et secto requiem sperare lacerto;
  3. praeterea multa in facie deformia, sicut
  4. attritus galea mediisque in naribus ingens
  5. gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
  6. sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,
  7. hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
  8. atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem
  9. accepta rude coepisset Veiento videri.
  10. Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
  11. respice rivales divorum, Claudius audi
  12. quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,
  13. ausa Palatino tegetem praeferre cubili,[*](Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann.)