Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
  2. quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
  3. Virroni muraena datur, quae maxima venit
  4. gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
  5. dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
  6. contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
  7. vos anguilla manet longae cognata colubrae,
  8. aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse
  9. vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
  10. et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
  11. Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem.
  12. ‘nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
  13. a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
  14. largiri; namque et titulis et fascibus olim
  15. maior habebatur donandi gloria, solum
  16. poscimus ut cenes civiliter, hoc face et esto,
  17. esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.’
  18. Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
  19. altilis, et flavi dignus ferro Meleagri
  20. spumat[*](spumat PSA: fumat Ψ.) aper. post hunc tradentur tubera, si ver