Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tunc erit et facient optata tonitrua cenas
  2. maiores. tibi habe frumentum, Alledius inquit,
  3. o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.
  4. Structorem interea, nequa indignatio desit,
  5. saltantem spectes et chironomunta volanti
  6. cultello, donec peragat dictata magistri
  7. omnia; nec minimo sane discrimine refert,
  8. quo gestu lepores et quo gallina secetur.
  9. duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
  10. et ponere foris, si quid temptaveris umquam
  11. hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
  12. Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
  13. pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
  14. perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
  15. non audent homines perfusa dicere laena.
  16. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
  17. et melior fatis donaret homuncio, quantus,
  18. ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
  19. ‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis
  20. ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem,