Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dum venit excelsi manibus sublata ministri.
  2. set tibi dimidio constrictus cammarus ovo
  3. ponitur exigua feralis cena patella.
  4. ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui
  5. pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
  6. lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod
  7. canna Micipsarum prora subvexit acuta,
  8. propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
  9. quod tutos etiam facit a serpentibus atris. [*](This line and 6.126 are the only two lines omitted by P (excepting, of course, vi. O 1-34).)
  10. Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
  11. Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
  12. et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
  13. retibus adsiduis penitus scrutante macello
  14. proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,
  15. instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
  16. quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
  17. Virroni muraena datur, quae maxima venit
  18. gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
  19. dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
  20. contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.