Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
  2. quippe indignatur veteri parere clienti,
  3. quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
  4. maxima quaeque domus servis est plena superbis.
  5. ecce alius quanto porrexit murmure panem
  6. vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
  7. quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
  8. sed tener et niveus mollique siligine fictus
  9. servatur domino, dextram cohibere memento,
  10. salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
  11. inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
  12. ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
  13. impleri panisque tui novisse colorem?’
  14. ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
  15. coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
  16. Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
  17. Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
  18. Aspice quam longo distinguat[*](distinguat P Vind.: distendat Ψ.) pectore lancem
  19. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  20. asparagis qua despiciat convivia cauda,