Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
  2. inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
  3. ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
  4. impleri panisque tui novisse colorem?’
  5. ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
  6. coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
  7. Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
  8. Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
  9. Aspice quam longo distinguat[*](distinguat P Vind.: distendat Ψ.) pectore lancem
  10. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  11. asparagis qua despiciat convivia cauda,
  12. dum venit excelsi manibus sublata ministri.
  13. set tibi dimidio constrictus cammarus ovo
  14. ponitur exigua feralis cena patella.
  15. ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui
  16. pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
  17. lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod
  18. canna Micipsarum prora subvexit acuta,
  19. propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
  20. quod tutos etiam facit a serpentibus atris. [*](This line and 6.126 are the only two lines omitted by P (excepting, of course, vi. O 1-34).)