Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor
  2. Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
  3. et cui per mediam nolis occurrere noctem,
  4. clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
  5. flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
  6. quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
  7. et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
  8. frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
  9. respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
  10. pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
  11. digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
  12. quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
  13. quippe indignatur veteri parere clienti,
  14. quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
  15. maxima quaeque domus servis est plena superbis.
  16. ecce alius quanto porrexit murmure panem
  17. vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
  18. quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
  19. sed tener et niveus mollique siligine fictus
  20. servatur domino, dextram cohibere memento,