Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
  2. maxima quaeque domus servis est plena superbis.
  3. ecce alius quanto porrexit murmure panem
  4. vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
  5. quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
  6. sed tener et niveus mollique siligine fictus
  7. servatur domino, dextram cohibere memento,
  8. salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
  9. inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
  10. ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
  11. impleri panisque tui novisse colorem?’
  12. ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
  13. coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
  14. Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
  15. Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
  16. Aspice quam longo distinguat[*](distinguat P Vind.: distendat Ψ.) pectore lancem
  17. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  18. asparagis qua despiciat convivia cauda,
  19. dum venit excelsi manibus sublata ministri.
  20. set tibi dimidio constrictus cammarus ovo