Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.
  2. tu Beneventani sutoris nomen habentem
  3. siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
  4. quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
  5. Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
  6. frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
  7. non eadem vobis poni modo vina querebar:
  8. vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor
  9. Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
  10. et cui per mediam nolis occurrere noctem,
  11. clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
  12. flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
  13. quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
  14. et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
  15. frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
  16. respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
  17. pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
  18. digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
  19. quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
  20. quippe indignatur veteri parere clienti,