Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quippe indignatur veteri parere clienti,
  2. quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
  3. maxima quaeque domus servis est plena superbis.
  4. ecce alius quanto porrexit murmure panem
  5. vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
  6. quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
  7. sed tener et niveus mollique siligine fictus
  8. servatur domino, dextram cohibere memento,
  9. salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
  10. inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
  11. ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
  12. impleri panisque tui novisse colorem?’
  13. ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
  14. coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
  15. Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
  16. Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
  17. Aspice quam longo distinguat[*](distinguat P Vind.: distendat Ψ.) pectore lancem
  18. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  19. asparagis qua despiciat convivia cauda,
  20. dum venit excelsi manibus sublata ministri.