Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. a digitis, quas in vaginae fronte solebat
  2. ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.
  3. tu Beneventani sutoris nomen habentem
  4. siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
  5. quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
  6. Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
  7. frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
  8. non eadem vobis poni modo vina querebar:
  9. vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor
  10. Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
  11. et cui per mediam nolis occurrere noctem,
  12. clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
  13. flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
  14. quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
  15. et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
  16. frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
  17. respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
  18. pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
  19. digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
  20. quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?