Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
  2. Forsitan inpensae Virronem parcere credas,
  3. hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
  4. quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
  5. si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
  6. cogaris pressoque diu stridere molari.
  7. tu tibi liber homo et regis conviva videris:
  8. captum te nidore suae putat ille culinae;
  9. nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum
  10. bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
  11. vel nodus tantum et signum de paupere loro?
  12. spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam
  13. semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
  14. ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato
  15. intactoque omnes et stricto pane tacetis.
  16. ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre
  17. si potes, et debes, pulsandum vertice raso
  18. praebebis quandoque caput, nec dura timebis
  19. flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
  1. Credo Pudicitiam Saturno rege moratam