Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
  2. Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
  3. boletus domino, set quales Claudius edit
  4. ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
  5. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
  6. poma dari, quorum solo pascaris odore,
  7. qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
  8. credere quae possis subrepta sororibus Afris:
  9. tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
  10. qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli
  11. discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
  12. Forsitan inpensae Virronem parcere credas,
  13. hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
  14. quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
  15. si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
  16. cogaris pressoque diu stridere molari.
  17. tu tibi liber homo et regis conviva videris:
  18. captum te nidore suae putat ille culinae;
  19. nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum
  20. bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum