Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. poscimus ut cenes civiliter, hoc face et esto,
  2. esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.’
  3. Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
  4. altilis, et flavi dignus ferro Meleagri
  5. spumat[*](spumat PSA: fumat Ψ.) aper. post hunc tradentur tubera, si ver
  6. tunc erit et facient optata tonitrua cenas
  7. maiores. tibi habe frumentum, Alledius inquit,
  8. o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.
  9. Structorem interea, nequa indignatio desit,
  10. saltantem spectes et chironomunta volanti
  11. cultello, donec peragat dictata magistri
  12. omnia; nec minimo sane discrimine refert,
  13. quo gestu lepores et quo gallina secetur.
  14. duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
  15. et ponere foris, si quid temptaveris umquam
  16. hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
  17. Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
  18. pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
  19. perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
  20. non audent homines perfusa dicere laena.