Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. prodigio par est in nobilitate senectus,
  2. unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
  3. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
  4. figebat Numidas Albana nudus harena
  5. venator, quis enim iam non intellegat artes
  6. patricias? quis priscum illud miratur acumen.
  7. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  8. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
  9. Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
  10. et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
  11. Montani quoque venter adest abdomine tardus,
  12. et matutino sudans Crispinus amomo
  13. quantum vix redolent duo funera, saevior illo
  14. Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
  15. et qui vulturibus servabat viscera Dacis
  16. Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
  17. et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
  18. qui numquam visae flagrabat amore puellae,
  19. grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
  20. caecus adulator, dirusque a ponte satelles