Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
  2. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
  3. interpres legum sanctissimus omnia, quamquam[*](quamquam Vind.Ψ: quamque P.)
  4. temporibus diris, tractanda putabat inermi
  5. iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
  6. cuius erant mores qualis facundia, mite
  7. ingenium, maria ac terras populosque regenti
  8. quis comes utilior, si clade et peste sub illa
  9. saevitiam damnare et honestum adferre liceret
  10. consilium? sed quid violentius aure tyranni,
  11. cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
  12. vere locuturi fatum pendebat amici?
  13. illa igitur numquam derexit bracchia contra
  14. torrentem, nec civis erat qui libera posset
  15. verba animi proferre et vitam inpendere vero.
  16. sic multas hiemes atque octogensima vidit
  17. solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
  18. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
  19. cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
  20. et domini gladiis tam festinata; sed olim