Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nemo malus felix, minime[*](minime PVind.Ψ: quin sit ς: Housman conj. qum sit.) corruptor et idem[*](Clausen rejects, following Jahn)
  2. incestus, cum quo nuper vittata iacebat
  3. sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
  4. Sed nunc de factis levioribus, et tamen alter
  5. si fecisset idem, caderet sub iudice morum;
  6. nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
  7. Crispinum: quid agas, cum dira et foedior omni
  8. crimine persona est? mullum sex milibus emit,
  9. aequantem sane paribus sestertia libris,
  10. ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur,
  11. consilium laudo artificis, si munere tanto
  12. praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
  13. est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
  14. quae vehitur clauso latis specularibus antro,
  15. nil tale expectes: emit sibi. multa videmus
  16. quae miser et frugi non fecit Apicius; hoc tu,
  17. succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
  18. hoc pretio squamas[*](P has squamae. So Büch.)? potuit fortasse minoris
  19. piscator quam piscis emi; provincia tanti
  20. vendit agros, sed maiores Apulia vendit,