Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
- vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
- felices proavorum atavos, felicia dicas
- saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
- viderunt uno contentam carcere Romam.
- His alias poteram et pluris subnectere causas;
- sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;
- nam mihi commota iam dudum mulio virga
- adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
- Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
- me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
- converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas,
- auditor[*](auditor PVind. Büch. (1910): adiutor ΨBüch. (1893).) gelidos veniam caligatus in agros.’
- Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus[*](Willis rejects 4.1-36, following Ribbeck)
- ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
- a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
- deliciae; viduas tantum aspernatus.[*](aspernaturΨ: aspernatus Vind. etc. and Housman: sper. natur PSA.) adulter,
- quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
- porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
- iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?