Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et tua servatum consume in saecula rhombum.
  2. ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
  3. surgebant cristae; nihil est quod credere de se
  4. non possit cum laudatur dis aequa potestas.
  5. sed derat pisci patinae mensura, vocantur
  6. ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
  7. in quorum facie miserae magnaeque sedebat
  8. pallor amicitiae, primus clamante Liburno
  9. currite, iam sedit rapta properabat abolla
  10. Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
  11. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
  12. interpres legum sanctissimus omnia, quamquam[*](quamquam Vind.Ψ: quamque P.)
  13. temporibus diris, tractanda putabat inermi
  14. iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
  15. cuius erant mores qualis facundia, mite
  16. ingenium, maria ac terras populosque regenti
  17. quis comes utilior, si clade et peste sub illa
  18. saevitiam damnare et honestum adferre liceret
  19. consilium? sed quid violentius aure tyranni,
  20. cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso