Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. infra ventriculum et tenui distantia rima.
  2. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
  3. aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
  4. natio comoeda est. rides, maiore caehinno
  5. concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
  6. nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
  7. accipit endromidem; si dixeris
    aestuo,
    sudat.
  8. non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
  9. nocte dieque potest aliena sumere vultum
  10. a facie, iactare manus, laudare paratus,
  11. si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
  12. si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
  13. Praeterea sanctum nihil est neque[*](P defective here. Most MSS. have aut for est. Housman reads aut tibi.) ab inguine tutum,
  14. non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse
  15. sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;
  16. horum si nihil est, aviam resupinat amici,
  17. scire volunt secreta domus atque inde timeri.[*](Pinzger rejects)
  18. et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
  19. gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
  20. Stoicus occidit Baream delator amicum