Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. augur schoenobates medicus magus: omnia novit
  2. Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
  3. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
  4. qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
  5. Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  6. signabit fultusque toro meliore recumbet,
  7. advectus Romam quo pruna et cottona vento?
  8. usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
  9. hausit Aventini baca nutrita Sabina?
  10. Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
  11. sermonem indocti, faciem deformis amici,
  12. et longum invalidi collum cervicibus aequat
  13. Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
  14. miratur vocem angustam, qua deterius nec
  15. ille sonat quo mordetur gallina marito?
  16. haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
  17. creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum
  18. uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
  19. cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
  20. non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas