Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hausit Aventini baca nutrita Sabina?
  2. Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
  3. sermonem indocti, faciem deformis amici,
  4. et longum invalidi collum cervicibus aequat
  5. Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
  6. miratur vocem angustam, qua deterius nec
  7. ille sonat quo mordetur gallina marito?
  8. haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
  9. creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum
  10. uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
  11. cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
  12. non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas
  13. infra ventriculum et tenui distantia rima.
  14. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic