Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
  2. viscera magnarum domuum dominique futuri,
  3. ingenium velox, audacia perdita, sermo
  4. promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum
  5. esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
  6. grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
  7. augur schoenobates medicus magus: omnia novit
  8. Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
  9. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
  10. qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
  11. Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  12. signabit fultusque toro meliore recumbet,
  13. advectus Romam quo pruna et cottona vento?
  14. usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum