Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
  2. Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  3. signabit fultusque toro meliore recumbet,
  4. advectus Romam quo pruna et cottona vento?
  5. usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
  6. hausit Aventini baca nutrita Sabina?
  7. Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
  8. sermonem indocti, faciem deformis amici,
  9. et longum invalidi collum cervicibus aequat
  10. Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
  11. miratur vocem angustam, qua deterius nec
  12. ille sonat quo mordetur gallina marito?
  13. haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
  14. creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum
  15. uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
  16. cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
  17. non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas
  18. infra ventriculum et tenui distantia rima.
  19. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
  20. aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: