Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec pudor opstabit. non possum ferre, Quirites,
  2. Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaei?
  3. iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
  4. et linguam et mores et cum tibicine chordas
  5. obliquas nec non gentilia tympana secum
  6. vexit et ad circum iussas prostare puellas.
  7. ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!
  8. rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
  9. et ceromatico fert niceteria collo,
  10. hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
  11. hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis
  12. Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
  13. viscera magnarum domuum dominique futuri,
  14. ingenium velox, audacia perdita, sermo
  15. promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum
  16. esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
  17. grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
  18. augur schoenobates medicus magus: omnia novit
  19. Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
  20. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax